- ELUSA
- I.ELUSAGall. Narbon. urbs, Ammian. Direpta ab Evarico, Gothorum Rege sub finem sec. 5. non tamen vastata est, aut si hoc factum, Ep. sedes alio tum est translata. Clarus certe subscripsit Concilio Agathensi. A. C. 506. ante Ep. Auscitanum, quem quidam Metropolitanum iam eo tempore fuisse contendunt, etc. Ab Abderamo demum, vel Normannis in Aquitaniam irrumpentibus desolata, Auscitanae sedi cessit, reditusqueve Episcopatus eius huc iuncti sunt: quod forte factum A. C. 879. sub Ioh. IX. Tenax olim orthodoxiae civitas, nullâ ratione potuit, a Priscillianistis Hispaniae, infici veneno haereticae illorum pravitatis, uti testatur Sulpit. Sever. Hodie Burgus, prope veteris urbis rudera, conditus est, vulgo la Cuitat. Vide Sidon. Apollin. l. 7. ep. 6. Gregor. Tur. l. 8. c. 22. Melam l. 3. c. 2. Amm. Marcellin. l. 15. c. 11. ubi hanc urbem Galliae Narbonensis Metropolim per errorem vocat, cum Novempopulanae provinciae dicere debuisset, Flodoard. Hist. Eccles. Rom l. 2. c. 5. Oihenart. Notit. Vasconiae. Sirmond. Notis in Sidon. Baiol. Hist. Sacr. Aquitan l. 2. c. 4. I. Filisau de Episc. auctor. c. 10. n. 4. Dupleix Mem. de France l. 1. c. 6. et Hist. en Child. Ios. Scalig. Notit. Gall. et in Lect. Auson. l. 2. c. 7. etc. ut et in voce Eluza. Item urbs Palaestinae, olim vero Arabiae. Steph.II.ELUSAGraece Ε᾿λοῦσα, urbs Arabiae olim, postmodum Palaestinae tertiae, accensita, Ptol. de qua Vide Salmas. ad Solin. p. 488.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.